- SOMATOPHYLAX
- SOMATOPHYLAXex Graeco, Corporis custos, nomen ministerii in Principum aulis: Et quidem honoratissimi apud Macedonas olim, quos proximô honore sequebantur Armigeri, hinc corporis custodibus non raro sociati, apud Aucores. Utrorumque habitus lancea fuit. Et quidem de prioribus Curtii locus l. 6. c. 11. intelligendus, Amici Regis Philotae os oculosque hastis everterant; h. e. lanceis, quae perpetuo ipsis ad manum. Et l. 7. c. 1. Alexandrum Lyncestem, qui proxime adstiterant, lanceis confoderunt. Erant autem hi maiorum gentium Somatophylaces, ut in quorum ordinem non cooptabantur, nisi amicorum summi idque post magnarum demum rerum experimenta, in praemium virtutis: Quales VII. numerô, Leonatum, Hephaestionem, Lysimachum, Aristonem, Perdiccam, Ptolemaeum, et Pythonem, commemorat, illisqueoctavum Peucestam accessisse, qui Alexandrum scrtô suô prorexera, addit Arrianus l. 6. c. 5. Cum his proin minime miscenda numerosior corporis custodia ex L. principum Macedoniae liberis constans, apud Curtium l. 5. c. 1. quae ut functionis plus habebat, sic longissime infra hacn dignitatem, et huius aliarumque similium seminarium, erat. Freinshemius Not. ad l. vide quoque supra Custos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.